Cleveland, The Cleveland Museum of Art, Purchase from the J. H. Wade Fund 1955.74
Public Domain Mark

Stadler Karl, Catalogus manuscriptorum codicum usque ad annum 1600 bibliothecae Angelo-Montanae ordine classico conscriptus et collectus anno 1787, Stiftsbibliothek Engelberg, cod. 271, p. 47f.

Visione d'insiemeFacsimileCaricare XMLStampare descrizione
Titolo del codice: S. Gregorij Magni Romani Pontificis libri triginta quinque Expositionis Moralis in librum Job
Segnatura precedente: I /18-21
Supporto materiale: Codices quatuor Pergameni in folio.
Decorazione: Jn primi libri fronte duas depictas effigies offendes, quas licet forte nonnemo minus venustas dicerit, suo tamen haud carere pretio scias velim. Prima exhibet S. Job, vulneribus dire faedique percussum, cuius dexterae tres amici assident. In secunda conspicitur S. Gregorius Pontificalibus indutus verstibus sedens, ad cujus caput columba circumvolitare videtur, a sinistris sedet vir, Petrus portasse Diaconus, habitu vestitus Monachali, circa quem pulpitum cum libro aperto desuper imposito, hanc ibi leges inscriptionem : Luce velis veri nos illustrare Gregori!
Contenuto:
  • S. Gregorii Magni Romani Pontificis: libri triginta quinque Expositionis Moralis in librum Job .Hoc manuscriptum vix non praestantissimum Bibliothecae nostrae; Sanum enim et integrum quatuor Membraneis Codicibus contentum, opus celeberrimum in Sex dividitur partes, quarum prima et secunda habetur in Volumine primo, tertia pars in secundo, quarta et quinta in tertio, sexta demum in quarto et ultimo volumine.
    Prima Pars continet libros quinque priores, Secunda libros 5. subsequentes, tertia libros sex, quarta 6, quinta 5, sexta tandem et ultima libros octo reliquos.
Origine del manoscritto: hos autem quatuor Codices a B. Frowino scriptos esse, nemo prudens est, qui dubitaverit; id enim innuunt Versiculi Leonini in pagina secunda Codicis primi:
« Hunc famulis Christi, Frowine librum tribuisti
ut Christo revoces, quos liber iste docet. »
In fronte secundi:
« Librum praesentem qui norit pascere mentem
Frowini studia tibi cumulant Sancta Maria »
Codici tertio praemittuntur sequentia:
« Det lumen verum, Frowin., tibi lux pia rerum,
dogma per hoc Christi, secreta quod edocuisti. »
Ad Calcem Codicis quarti et ultimi haec leges.
« Codex finitur, quo Job sapiens aperitur,
Abbas Frowinus fuit auctor Codicis hujus. »
HomeInformazioniNewsContattiTutela dei dati© 2013 e-codices