Creative Commons Attribution 3.0 Unported (CC BY 3.0)
Ubi pro introducenda materia generaliter et in summa recitantur errores et motiva impugnantium et persequentium eos, qui fuerunt ad fidem ex iudaysmo conversi, et ibidem signatur certum capitulum, ubi dictorum errorum argumenta scribenda sunt largius.
quod error istorum qui huiusmodi scisma et divisionem in Ecclesia introducunt, non qualiscumque, sed maximus debet censeri, et ideo a fidelibus totis viribus extirpari.
Ubi ponitur ordo procedendi in hoc opere et dividitur in duas partes et ostenditur unde ea, que tractanda sunt debeant probari et declarari.
Ubi se excusat scribens, et hortatur et exorat legentes ut hoc benevole acceptent intentione qua ad scribendum motus est ipse, quam ibi plenius aperit, ostendens eam esse ex Christi verissima caritate, et non ex aliqua alia acceptione.
Quod una fuit semper, est, et erit fides omnium credentium, et per consequens una catholica Ecclesia eorum, extra quam nemo unquam salvari potuit, aut potest, vel poterit.
Quod sine fide mediatoris Dei et hominum, Iesu Christi, nullus unquam potuit vel poterit salvari; et quod ipse est caput huius sancte matris Ecclesie catholice, quam sibi proprio sanguine adquisivit, sanctificavit et perfecit.
Quod in duobus consistit perfectio Ecclesie catholice ad Christum, scilicet, in vera interiori fide de eo, et in cultu exterioris sacrificii, et quod hec duo fuerunt necessaria omni tempore cuilibet, qui salvari debuit.
Quod, licet hec duo, que dicta sunt, scilicet, credulitas fidei et cultus sacrificii, quantum ad substantiam fuerunt semper eadem in omnibus fidelibus, tempore legis nature, et legis scripture, et tempore legis gratie, non tamen quantum ad eorum explicationem et quantitatem; et ostenditur qualia fuerunt tempore legis nature.
Quod in statu legis scripture fuerunt homines in fide clarius illuminati, et per consequens ad specialia sacrificia cum pluribus cincunstantiis determinate obligati, secundum correspondentiam interioris fidei, in qua iam erant magis perfecti.
Quod iste solus Iudeorum conventus ante Christi adventum, inter omnes alias nationes, fuit verus Dei populus, electus ab eo, in quo erat vera Ecclesia omnium fidelium, ubicunque pro tunc morarentur.
Quod licet ille solus esset populus Dei electus, ut dictum est, plurimi tamen particulares homines fuerunt in aliis populis tunc temporis Deo fideles, lege nature viventes, ex quibus quidam fuerunt meliores quam aliqui ex Iudeis.
Quod etiam in aliis gentibus fuerunt aliqui prophete, tam boni quam mali, qui Christi mysterium predixerunt, licet eorum prophetie, ad probanda divina, non sint nobis necessarie.
Ad quid fuit a Deo inter reliquas nationes populus ille electus, et tanta teneritudine dilectus, et sic edoctus et custoditus, et quod hoc fuit propter Christum, qui ex eo, ad salvandas omnes gentes, secundum carnem erat venturus.
Quod status ille veteris legis erat imperfectus quoad quinque, scilicet, quantum ad revelationem fide, et quantum ad cultum sacrificii, et quoad mandata legis date, et quoad finem in quem debebant adducere, et quoad legis usum et publicationem; de quorum duobus primis agitur in capitulo presenti.
Quod ille status veteris legis fuit similiter imperfectus quantum ad corpus legis, sive quantum ad ea que in lege precipiebantur Iudeis.
Quod status ille erat similiter imperfectus quantum ad finem in quem dirigebatur, qui est eterna beatitudo, ad quam suos cultores intendebat adducere, nec tamen in illam inducebat eosdem.
Quod status veteris legis fuit similiter imperfectus quoad eius publicationem et civium usum et administrationem, convictum et conversationem.
Quod, licet status veteris testamenti, quantum ad ista quinque supradicta, esset imperfectus, si absolute considerentur, tamen, considerata illius populi conditione, erant sibi convenientia, et in eis ordinabatur, quantum ad eum recta et perfecta politia, que alias esset eidem nociva, quantuncunque ista essent perfecta.
Quod iste permissiones de dando ad usuram extraneis, et de dando libellum repudii, et de similibus aliis veteri lege, propter imperfectionem populi concessis, licet in se essent illicite, ex permissione tamen aut concessione Dei, fiebant licite Iudeis.
Quod huius veteris status imperfectio semper durabatkorr. aus usque ad Christum, tanto tamen magis auferebatur specialiter quantum ad apertiorem revelationem credendorum, et ad clariorem certitudinem sperandorum, quanto magis appropinquabat ad Christum.durabit
Quod veniente Christo debuit imperfectio illius veteris status penitus evacuari, et in alium statum omnimode perfectum mutari. In quo omnes undecunque advenientes possent intrare, et inter se invicem concorditer, equaliter et unanimiter vivere.
Quod sicut in Christi Ecclesia omnes equaliter recipiuntur, ita extra illam existentes omnes indubitanter pereunt, quantuncunque in operibus iustitie videantur esse perfecti, eo quod iam est neccessarium ad salutem, omnibus qui salvari debent, fidem Christi recte et explicite credere. Ubi ponuntur quatuor genera hominum qui sine dubio damnantur, si sic vitam finierint, scilicet pagani et heretici, schismatici et Iudei.
Quod licet omnia ista quatuor genera hominum supradicta, debeant in christiana religione a fidelibus evitari, ne forte contingat eosdem ab illis contaminari, speciali tamen cautela Iudei sunt evitandi, propter causas que tanguntur ibi; specialius vero debent ab eis separari illi qui fuerunt ex eadem gente noviter ad fidem conversi.
Quanta mala perveniant omnibus ex eo quod male ista supradicta servantur, quia infirmatur catholica fides, et Iudei efficiuntur durissimi et damnabiliores, et subvertuntur et pereunt multi catholici et fideles, et suscitantur et crescunt inimicitie contra eos qui fuerant ex iudaismo conversi; et ideo rectores et prelati multum in hoc videntur peccare.
In quo ponuntur auctoritates quedam ex dictis beati Ioannis Chrysostomi contra Iudeos, et in fine concluditur cum quanta cautela et custodia debeamus conversari cum eis.
Ubi commonitis fidelibus ut ab huiusmodi supradictis abstineant, declaratur qualiter cum Iudeis conversari debeant, ubi concluditur quod semper sunt inter nos, diligenti tamen separatione et districta cautella tollerandi, et, ut convertantur, caritative invitandi, et quod continue ex eis aliqui debent converti, et quod tales sunt nobiscum in eadem communi gratia et lege communicationis suscipiendi, et quod in fine temporum omnes generaliter debent ad veram fidem redire, et eam cum ceteris fidelibus unanimiter profiteri.
Ubi assignatur brevis differentia, qua ista quatuor hominum genera, scilicet, heretici, schismatici, iudei et pagani recipiuntur in Ecclesia, quando convertuntur ad illam; quia Iudei et gentiles recipiuntur sine aliqua penitentia, et efficiuntur filii liberi Ecclesie, non notata inter eos aliqua preeminentia, et quod errant qui volunt in Ecclesia preferre eos qui fuerunt ex iudaysmo conversi, quia hoc ipso videntur eos deprimere et minorare.
Ubi ostenditur quomodo status sancte matris Ecclesie sit perfectus per Christum, quantum ad revelationem fidei et explicitam credulitatem generaliter circa omnes eius fideles, et quod ex hoc clarissime demonstratur quod omnes viventes in fide evangelica debemus esse unanimes et concordes.
Ubi ostenditur quomodo status sancte matris Ecclesie est perfectus per Christum quantum ad cultum unius verissimi et altissimi sacrificii generalis et uniformis circa omnes fideles, et quod ex hoc similiter apertissime demonstratur quod omnes catholici Christum sub hoc sacrificio colentes, debemus esse unanimes et concordes.
Ubi ostenditur quod status sancte matris Ecclesie est similiter perfectus per Christum quantum ad corpus legis et ad omnia genera preceptorum eius, respectu omnium suorum fidelium; et quod ex hoc concluditur quod omnes fideles sub evangelica lege viventes debemus necessario esse equales, unanimes et concordes.
Ubi ostenditur quod status sancte matris Ecclesie sit perfectus per Christum quantum ad claram et apertam promissionem ultimi finis, scilicet beatitudinis, ad quam suos fideles inducit, et ex hoc similiter declaratur quod debemus esse omnes equales, unanimes et concordes.
Ubi ostenditur quod status sancte matris Ecclesie sit perfectus per Christum quantum ad legis integram publicationem, et suorum civium usum et administrationem, convictum et conversationem, ex quo similiter clarissime concluditur supradicta omnium fidelium unitas, equalitas et conformitas.
Ubi concluditur totus superior progressus, et demonstratur quomodo sic per Christum debebat Ecclesie status omnino esse perfectus, ut totum mundum illuminans ipse in semetipsum coniungeret hos duos populos, scilicet Iudeorum et gentium, et quod ad hoc ordinabantur omnia illa antiqua misteria in veteri testamento contenta.
Quod hec equalitas, unitas et concordia omnium fidelium futura per Christum fuit ante figuris plurimis demonstrata, et fuit etiam multis oraculis prophetata.
Quod hec pax omnium Christi fideliumet eorum conversatio unanimis et concordia fuit nobis aperte demonstrata in eius sanctissima Nativitate, et quod ibi fuerunt isti duo populi, scilicet, Iudeorum et gentium, ab eo in unum novum populum equaliter congregati. fidelium Christi, sed transp.
Quod hoc ipsum quod dictum est de pace et concordia fidelium, fuit nobis per Christum in tota eius vita apertius divulgatum; immo irrefragabili verbo observare mandatum.
Quod hec congregatio pacifica, amicabilitas et concordia omnium Christi fidelium ex Iudeis et gentibus viventiumintra unam, sanctam Ecclesiam, fuit a Christo apertissime celebrata in eius morte et sacratissima passione. venientiumcod.
Quod hec omnium fidelium unitas pacifica, equalitas et concordia fuit per Apostolos manifestissime congregata, et ex eis omnibus unica catholica Ecclesia indistincte et equaliter constituta, ac signo visibili celitus emisso a Spiritu Sancto mirabiliter confirmata.
Quod ista concors et unita collectio omnium Christi fidelium per apostolos adunata in eadem fideet caritate indivisibiliter servatur ab Ecclesia, que omnibus confert eadem Christi sacramenta, velut quedam gratiarum vasa distributa omnibus uniformiter, et specialiter ipsum baptismatis sacramentum in quo omnes in novam vitam equaliter renascuntur. fidem, cod. sed corr.
Quod ista sacra concors universalis Ecclesie communitas, ac omnium Christi fidelium pacifica et conformis dignitas omnibus nobis demonstraturadd in marg. ad sensum in ipso nomine christiano, a quo omnium nostrum mater Ecclesia denominatur, et omnibus suis fidelibus in baptismo equaliter et indistincte communicat illud.
Quod hec ipsa supradicta Ecclesie catholice concors, unitas et communio in omnibus fidelibus est nobis omnibus nimium a sanctis patribus in sacris canonibus commendata, ac ut sic observari debeat satis districto rigore firmata.
Quod hec ipsa sancte matris Ecclesie unitas indistincta circa fidem et sacramenta ac cetera eius officia et beneficia in omnibus suis fidelibus, ad eam undecumque advenientibus, est similiter confirmata in civilibus legibus, a catholicis regibus in obsequium et reverentiam sanctissime matris Ecclesie, a qua spiritualiter nati fuerunt.
Quod hec queadd. supr. lin. de unitate catholica ac unanimi et concordi communione evangelica dicta sunt supra, sunt ultimo decreto firmissimo roborata ac irrefragabili mandato firmata a sanctissimo patre et domino nostro Nicolao quinto, unico successore Petri et Christi vicario.
Quod post hec omnia pro articulo finali concluditur quod, sicut ad regnum militantis Ecclesie est necessaria omnium suorum fidelium unitas et concordia, ita sine ea durare non posset et desolaretur Ecclesia, et ideo illi qui huiusmodi scissuram in Ecclesie fidelibus introducunt, eo ipso ab ipsa sanctissima Ecclesia semetipsos expellunt.
Ubi recitantur motiva et rationes que militare videntur contra hanc primam partem, quibus adversarii eandem impugnare conantur.
Ubi pro responsionesupradictorum argumentorum primo aperitur et declaratur quomodo iste sit modus communis errandi, quo isti sic arguentes videbantur inniti, et declaratur ad idem unde iste laqueus deceptionis proveniat, quia procedit ex quodam corrupto disposicione, sed corr. et in marg.principio, sicut ibidem aperte monstratur. corrupte, sed corr. supra lin.
Ubi ponuntur tres regule generales, quas sequi debemus in tractandis et exponendis scripturis sacris, per quas etiam faciliter convinci poterunt quicumque in huiusmodi doctrinis errantes, et quod per easdem quoque convincuntur et sunt inexcusabiles illi qui in Ecclesia introducere nitebantur inter hos duos populos hanc doctrinam scismatis et contentionis.
nichil defficit. sed continuetur capitulum 48.)
In quo descendendo ad particularia argumenta ponitur responsio specialis ad illud primum argumentum de occisione Christi, cum aliis confirmationibus et auctoritatibus ad illud pertinentibus, scilicet usque ad argumentum de similitudine Madianitarum exclusive.
In quo ponitur specialis responsio ad argumentum illum de similitudine gentilium ad populum Iudeorum tempore veteris testamenti, cum aliis confirmationibus et auctoritatibus ad illud pertinentibus, usque ad argumentum de auctoritate Apostoli scribentisad Timotheum exclusive. scribens, sed corr. supr. lin.
In quo ponitur specialis responsio ad argumentum illud ex auctoritateApostoli scribentis ad Timotheum, scilicet non neophytum, cum aliis confirmationibus ad illud pertinentibus, usque ad argumentum ex Concilio Toletano exclusive. autoritate, sed corr. supra lin.
In quo ponitur solutio ad argumentum ultimum sumptum ex concilio Teletano et ex foro iudicum.
In quo ponitur supradictorum brevis epilogus et conclusio, et fit finis huius operis prime partis
a-f(1.-6. Lage) und
i-p(10.
von einer Hand in einer flüssigen spanischen Bastarda geschrieben.
Alte Alonso / de Oropesa / Revelation. / Gentium
auf dem restaurierten
zwei abgelöste Ex libris werden vom derzeitigen Besitzer separat aufbewahrt. 1.
Wenig lässt sich über das verlorene Exemplar sagen, das sich in der Díaz